Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

sed aduersas hostibus ---POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.

POTAMON cum suasoriam de trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent

p.20
Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime clausit---Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS : cuius exemplo
b.16
uobis etiam mortuis uincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. O dignum in Spartano atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis kakozh/lws dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur, sine muris uiuimus, sine uita uincimus.

SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel; ut Messala ait,

p.21
cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac suasoria cum posuisset contradictionem: “at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt” sublatis manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo. mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.