Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit. Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro patris corpore dedit. Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit. ille deprehensam in adulterio deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est. Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam,

b.433
Callia, si soluisti tales manus. Non potest generosus animus contumeliam pati. Hoc interest inter fortunam parentis et filii, quod illius calamitatuni exitus fuit carcer, mearum initium. Vnus Miltiadis census inuentus est Cimon filius. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam
p.448
beneficium, cum tam honestum desideraueris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum uterque beneficium dum damus, recepimus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros nabere liberos contingat; quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus erat Callias talem genuisse qualem redemit. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum respondeam: “cego me carceri tradidi.” Numquam fiet ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum, quam quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum putabam: emisti me filiae tuae. Calliae filiani duxi: hanc tibi pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. Non possum ob id dampnari quod lege feci. Beneficium est quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est. Summo te dedecore liberaui; inuitus beneficium accepisti. redemisti me et tu non rogantem. Hic Virginios et quicumque uitiatas filias uel clauserunt uel occiderunt. Pars altera. Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam collocaui. Obicio tibi quod uxorem passus es adulte|ram fieri, quod non custodisti, quod moratus es dum superueniret pater spectator suae calamitatis. Ego non exspectaueram dum rogarer. Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse inpulisti; nactus occasionem non omisisti.
p.449
Extra. Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt. Thvucydidis sententia est: deinai\ ga\r ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata. Sallusti: res secundae mire sunt uitiis obtentui. Cum sit praecipua in Thucydide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit, et in suis illum castris cecidit. nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel sugkru/yai, uel suskia/sai, uel e(ka/stwn, constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio: nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet
b.434
et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur.

Maiestatis laesae sit actio. Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat

p.450
numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis. Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donauit homicidium. Caenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit. Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses. Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures: quis credit ista concupisse meretricem uel fecisse praetorem? Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur. Me miserum, imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite Bruti, Horati, Deci et cetera imperii decora: uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae. In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis
b.435
actione uindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem. Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus percussisse Romanus et foedere continetur: nunc nec uiribus quicquam populi detractum est nec opinioni. At ex te ceteros aestimant. Et ante hunc alii fuerunt pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus uitia singulorum. Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato. Libido omnis intra meretricem est,
p.451
crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. Non putaui ad rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Occisus est quis? damnatus; ubi ? in praetorio; quo tempore ? est enim tempus quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest. Non speramus ut Flamininum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant: tamen in his etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent
b.436
furoris, sed plus et corporis; semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur sensus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam retuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus ut sensus. Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.

p.452

Per uim metumque gesta non sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui cognouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum. Cum alienis diuidemus liberos, quos non diuidimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamuis

b.437
hostilis hasta non diuidit: plus quiddam est geminos esse quam fratres; perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos cum ipse concupiscat alienos. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. Mihi tunc uis et necessitas erat; non enim poteram inuenire filios nisi alterum promisissem. Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consueuit; ego et cum unum accepero, necesse est torquear: duobus adsueui. Vim uocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste electurus est.
p.453
In ista ui duos filios perdidi. Lex arma et uincula et ultimum periculum conplectitur. Extra. In SABINVM CLODIVM uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret, numquam magnas mercedes accipere eos qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)/n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo dixisset, respondit: male kai\ kakw=s.
b.438

Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter

p.454
tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si ---nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum
b.439
inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Ideni et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid, poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et fratrem. Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare
p.455
coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
b.440

De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni. tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. Habui filiam, quamuis unus filius supersit, fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet. Describe istius comitatum

p.456
tumultus: unus puer est et unus senex. Rapuisti, inquis, filium meum. immo nepotem meum sustuli, immo uenientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, accusari posset beneficium meum ? Et medici alligant et corporibus nostris ui medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem interest, quod ano seruare licet suos, patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero fauit ne inueniretur optauit. Pars altera. Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum. Mihi
b.441
cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset. non admisi; et tunc enim uidi uenire rapturum. Extra. Habet hoc MONTANVS uitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit. Propter hoc solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod bene cessit relinquere. Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.
poterat esse contentus, adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.
p.457
neque hoc contentus adiecit:
Aeacidae fecunda fui.
Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.

b.442

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam ueneficii. dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amauit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae nouerca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus inpellitur. Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile ueneficio! dum nouercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Ne inter

p.458
supplicia quidem desiuit occidere. Prosit aput uos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquid,
b.443
est filia. ego torqueri coepi, nouerca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset nouerca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Seruus furti tortus Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod nouerca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas ueneficii dabat, ut accusationis exigeret. Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena radicibus statim pestifera sunt. Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini. Nouerca in hoc priuigno dedit uenenum, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.
b.444