Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Duobus filiis quidam superduxit nouercam. alterum domi parricidii damnauit; tradidit fratri puniendum. ille eum exarmato nauigio inposuit. delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit. reuersus pater abdicat filium. Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram. tale ministerium mihi pater an nouerca mandassed, ministerium an poenam esse uoluissed, uindictam parricidii an parricidium. Insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. Nemo repertus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? “Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per

p.369
fratrem aliter quam parricidae mori.” Viuit, inquid, frater. non credo. seruauit, inquit, me. fecisti ut crederem. In domo in qua tam facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. Descriptio tempestatis: emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae
b.411
absconderant diem; intumuerat mare iustis quoque nauigiis horrendum. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. Non potui facere parricidium — quam facile erramus omnes — et factum putaui. Frater, inquid, tu primus in domo parricidium facies. Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater. Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat. Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra naui. quid hoc est? felicius nauigauit dampnatus quam qui damnauerat. Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis. scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Erat nauigium, immo fuerat. O crudelis et pertinax nouerca! nihilominus saeuit; maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt. Veni ad uos ut probem me parricidam.
p.370
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt. 0 maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre! Non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! Gaude, pater, neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. “Nocens est iste;” sed mihi
b.412
frater est. Naturae iura sacra sunt etiam aput piratas. Dixisses, inquit, te non posse. ita tu nesciebas ? Non licuit, non debui, non potui. Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum, ut quia non occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Quis porro me uno miserior est? uitam parricidae debeo. Extra. Magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transiit, ut aliquid dici debuerit in nouercam; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspicionem et figuras; quod PASSIENVS. non probabat adserens minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. HISPANVS duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse dixit supplicii genus: qui color prudentibus displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?

p.371

De moribus sit actio. Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad Antonium retulit. accusatur de moribus. Occidit Ciceronem Popilius. Iamne creditis occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. Antonius, inquid, iussit. Non te pudet, Popili? imperator

b.413
tuus te credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. Hoc unum feliciter, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida Cicero iudicem mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum debet. Abscidit ceruices. Parce iam, Popili: nihil tibi nisi occidendum mandauit Antonius. Pudeat te, Popili: accusator tuus uiuit. Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset. Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in capto uidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses? Pars altera. Si illa tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus.
p.372
Miraris si eo tempore necesse fuit Popilio occidere quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit uictor: ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat respublica? Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
b.414

Ter abdicatus, ter absolutus conprehensus est in secreta domus parte a patre medicamentum tenens. interrogatus quid esset, ait uenenum: uelle se mori; et effudit, accusatur parricidii. Dic quid commiserim: certe te nec secreta fallunt. Vt interuenit pater, in has cogitationes abii: quisquamne tam infelix fuit? quisquamne me magis odit quam ego? misereri mei coepi. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; uiuam si nec hoc tibi satis est. Habuit uenenum Mithridates, habuit Demosthenes. Pars altera. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam etiam in suam mortem paratum. Quantum est quod negas, cum tantum sit quod fateris ? Venenum quaesisti, uenenum emisti, uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Indica quis uendiderit; dicetur illi: tu uendebas cuiquam uenenum? tu abdicato? nesciebas cui daturus esset? Quaeritis cui uenenum

p.373
parauerit? non bibit. Quod negat parricidium est, quod confitetur ueneficium. Mihi, inquid, paraui; ne quis dubitet an alium possit occidere---Tam inuisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere uolueris; tam inuisum ipse confiteris, ut mori uolueris. Extra. Coniectura duplex a persona una: an sibi parauerit, an patri. Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini reddidit. quem cum
b.415
iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut his qui bene de partibus meruerant gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus mandauit Laberio transeunti: recepissem te, nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: adqui soles duabus sellis sedere. quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.

Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas incidit. scripsit utrique de redemtione. uxor flendo caeca facta est; filium euntem ad redemtionem alimenta poscit; non remanentem alligare uult. Nauigaturus uxori filium reliquid, nec adhuc caeca erat. Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius

p.374
alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota qui praesens est. Pars altera. Vnus uinculis duos alligat. Victo mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum est. Filius familiae nulli possum seruire nisi patri. Petis ab eo alimenta quem pater peregre mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciues; ille alligatus, tu soluta. at
b.416
tu caeca es. infelicior ille quod uidet catenas suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit. Ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? Extra. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo uos, iudices, num si iste dissertus est, ideo me dampnari oportet?

Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam; sustulit ex ea filium. habebat speciosum procuratorem. cum saepe iurgarent nouerca et priuignus, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio matris et procuratoris. quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inuentus est, uxor uulnerata, communis paries perfossus.

p.375
placuit propinquis quaeri a filio quinquenni qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito monstrauit. accusat filius procuratorem caedis, ille eum parricidii. Vt audiui clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros credidi. Da puerum. aliquis non est uno teste contentus? da populum. Obicit priuigno parricidium, filio
b.417
mendacium. Dic, puer, quis occiderit patrem; dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri, adulterii tempus. O magna in contrarium peruersitas seculi! inuentus est qui patrem posset occidere, non posset nouercam. Ostende istud non uulnus, sed argumentum. ostende uulnus: percussor ille quam timuit ne occideret! Tam leuiter te uulnerauit illa dextera, cui nec paries obstitit nee pater? Nihil est puero teste certius; nam et ad eos annos peruenit ut intellegat et non ad eos quibus fingat. Extra. VINICIVS, exactissimi uir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.

Tyrannus permisit seruis dominas suas rapere. profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam. cum omnes serui dominas uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuersi sunt principes; in crucem seruos sustulerunt; ille manumisso filiam iunxit. reus est a filio dementiae.

p.376
Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam seruum? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus permisit seruo dominus quam tyrannus. Quisquis has nuptias facit, aut insanus est aut tyrannus. Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est. Virginitatem sub patre perdidit quam seruauerat sub tyranno. Itane est nuptiis dignus, quia
b.418
indignus est cruce? Melior condicio uitiatarum quam uirginis est: illis mutare nuptias contigit. Propitius pater ita conlocauit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater, ne has uideret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Non est illi praemium, unum spectare omnium cruces? Dominam non stuprauit. auge beneficia: nec dominum occidit nec uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocatur, in hac matrimonium. Timuit ille supplicium; sciuit rempublicam liberandam, daturos poenas qui contaminassent; et aduentare tyrannidi tempus ultimum uidit. Conuenite seruuli, conuenite liberti, emta cognatio. Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce pependisset. Licet cui uolo filiam conlocare. Marcus Cato coloni sui filiam duxit uxorem. Filia non mariti petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non pelicem, non repudium. Neminem natura liberum fecit, neminem seruum; inposuit haec fortuna postea singulis nomina. Nuper et nos serui fuimus. Seruus rex fuit.
b.419

p.377

Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non

p.378
sustinet moram. ergo si redimere non potes
b.420
uiuum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. “Cauete proditionem;” id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Indicio nihil deest: de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil dixerit. Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, festinaui nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. Extra. Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse. Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit. CESTIVS posita suasoria: “deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: quousque, inuicte?” describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque post ista?” exclamauit: “et tu quousque?”

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc

p.379
semel licere
b.421
nimium est. In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem. Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Optauit nuptias; nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Raptorem dimisisti, uirum occides? Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus? Quadam nocte — quid dicam? non negare iam non pudet. nox, uinum, error — quid irasceris, puella ? iam non negat. Iudex de reo tabellam reuocare quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit. Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus. Lex non adicit quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquid, aut illud; non adicit: ne amplius quam semel.
b.422