Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset. iurauit. relicto patre secuta est adolescentem. duxit illam; orba incidit; pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem. In carcere, inquit, ac tenebris iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. Puella non misericordia mota, sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit. Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum

p.147
dixisset. Seruium regem tulit Roma. Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam ? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.
b.346

Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione; pater piratis epistolam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in egestatem incidit, petit alimenta. negantem uult in uincla ducere. contradicit. “Si praecideritis:” si irasceris, scribe potius: “si occideritis.” Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent. Pro adultero filio rogas. quaerite nunc quomodo tyranni fiant. “Duplam dabo:” apparet, pro unico filio rogat; “duplam dabo:” alteram pro filio, alteram pro tyrannicida; “si manus praecideritis:” hoc nec adultero fecimus nec tyranno. Etiamnunc manus meas petis? Nega tuam esse epistolam; et habes argumentum: dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Hoc nostro seculo ad fabulas deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. Eius crudelitatis emtor cuius nec pirata uenditor. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus:” obstipuere praedones et: indica, inquiunt, patri, non omnia piratas uendere. Qualem optem patrem nescio: diues debilitat, egens alligat; neutrum manibus meis expedit. Vbi est patrimonium quo tyrannos instruis, quo adulteros facis? Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia: unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem

b.347
uiolare, alium qui patrem. Lex haec scripta est pro malis patribus; nam boni etiam sine lege aluntur. Sciebam piratas non facturos nisi pecuniam accepissent; et si sperassent, utique praecidissent. Non ira illa patris, sed calliditas fuit: unde redimeren non habebam, rogare in tam auara ciuitate neminem poteram, in qua ne filii quidem patres alunt; usus consilio sum sciens piratas non crudeles esse, sed auaros: feci ut desperarent posse redimi. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui. Excussa mens est ex quo uidi unum in arce filium, alterum in adulterio, tertium in parricidio, relictus solus, orbus, senex; qui color adprobandus est impetu; magna enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat. Sparsum memini hominem inter scolasticos sanum, inter sanos scolasticum.

Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.

p.149
Quod patriae superest patri uindico. O me filio pugnante iam lassum! Iam pro te nescio, quid etiam lex timet. Miraris si quod legi satis est, patri nimis est? Causa mihi abdicandi est ne sine filio uiuam. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Optimus uirtutis finis est antequam deficias desinere. Lex quoque in ter uiro forti aut diffidit aut consulit. Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. Pudet me, ter uicti militant. Senator post sexagesimum et quintum
b.348
annum in curiam uenire non cogitur nec uetatur. Quicquid honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse cui necessitas iniungitur. Otium imperas animo non otioso. Tumultus exortus est; in me omnium ciuium diriguntur oculi et adhuc, uerum dicendum est, nihil mihi patria debet: numquam pugnaui nisi coactus. adhuc militia mea legis munus est. Athenienses abdicato uicerunt duce. Quantum interest! ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.

p.230

Diues tres filios abdicauit; petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. contradicit. Numquam futurum putaui ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Diu dubitaui, ille amicum tentaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? Si inmerito abdicauit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem; utroque adsueui. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quanquam

b.349
ne sic quidem debuisti dare; tutior enim aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest. Abdico, inquit. apparet unde
p.231
uenias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. Diuitem, inquit, esse te uolo. 0 me abdicandum, si talem patrem relinquo! Quid me uideri uelis nescio: innocentem ? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si non abdicor. Quid interest utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur ne pater sit. Graue est carere unico, grauius eo quem alius concupiscit. Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inueniri reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit. Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet. Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur. Facilius est paupertatem laudare quam ferre. Si emendati, inquit, fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis, si perseuerauerint, habebo pro illis. Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerint colores tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olom eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat,
b.350
quod simulabat ad uerum redegit.
p.232
OTHO IVNIVS pater edidit quatuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocat: tantum in illis somniorum est. SYRIACVS contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos quindecim in officio tuo fui, dic quid peccauerim? sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.

Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri accidisset, alter moreretur. Vir peregre profectus est; misit nuntium uxori, qui diceret se decessisse. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre uirum relinquere; non uult. abdicatur. contradicit. Dii immortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum amantis esset sed experimentum. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? Moriar, inquit; habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt maritorum salutem. sollicitudine breui inter has puella uiua numeratur. Assiduae contentiones erant: “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te” qui certantium exitus esse solet, iurauimus. Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur. Pars altera. Non possum, inquit, relinquere

p.233
uirum. quicquam non potest quae mori potest? Paene dum falsae mortis nuntium misit, uerae recepit. Potes sine uiro pati;
b.351
peregrinationem eius tulisti. iureiurando iam liberata es casu proximo. Extra. OVIDIVS NASO aput Arellium Fuscum magistrum suum hanc controuersiam declamauit; nam Latronis admirator erat. Latro in praefatione quadam dixit: non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat? mollit uiros otium, ferrum situ rubiginem ducit. Naso dixit:
uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori.
hic autem dixit: quicquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde ut iurare permittas, si amare permiseris. Eiusdem: pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petiuit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret. scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat ALBINOVANVS PEDO, qui inter arbitros fuerat:
semibouemque uirum semiuirumque bouem,
secundum:
et gelidum Borean egelidumque Notum.
ex quo apparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad conpescendam Ticentiam carminum
p.234
suorum; sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuus esset.
b.352