Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit. fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.

est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut

v7-9 p.428
militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater.
non enim,
inquiunt,
mori vult, sed invidiam filio facere.

equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor. sed de una controversia loqui [*]( loqui, B: sequi contrarium, A. ) supervacuum est.

ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.

non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse;

v7-9 p.430
absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.

ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.