Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.

ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae. non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quae patri placuit;

aut, quod est multo ineptius,

v7-9 p.418
compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu , pater, nescis?

res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.

sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes. nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia. in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere.

equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.

nam , quia per leges

v7-9 p.420
institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque. quod non inseruissem, veritus opinionem iactantiae, nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. quaedam etiam,

quae probare non possis, figura potius spargenda sunt. haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.

cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. nam quanto magis [*]( quanto magis, Halm : quo minus, AB ) aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint

v7-9 p.422
hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur,

cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.

nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.

itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si [*]( si, Regius : is, MSS. ) pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae

v7-9 p.424
tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam retinuisse talem?

quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.

et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, [*]( quidam damnavit, B: qui accusavit, A. ) optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.

nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. quo quid stultius? nam cum hoc iudices

v7-9 p.426
intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur.

at credibile est, hoc eum velle. fortasse ; dissimulet ergo, ut efficiat. sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo , si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? quid ? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?

quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit. fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.

est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut

v7-9 p.428
militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater.
non enim,
inquiunt,
mori vult, sed invidiam filio facere.

equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor. sed de una controversia loqui [*]( loqui, B: sequi contrarium, A. ) supervacuum est.

ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.