Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset. sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει [*](ιν διατυπώσειvulgo: indiatyposi, B: incliatibosi, A. ) verecundior apud priores fuit. praeponebant enim talia, credite vos intueri, ut Cicero, haec , quae non vidistis oculis, animis cernere potestis.

novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca [*]( ut et Seneca, vulgo: ut Seneca, cod. bamb .: ut, cod. bern .: et, A. ) in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: duc , sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime.

et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.

locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem [*]( eider, Regius : eiusdem, B: huic, A (2nd hand): virtuti, A: virtutis, B. ) virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt. Εἰρωνείαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo

v7-9 p.400
nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. igitur Εἰρωνεία quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere. primum ,

quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat. nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti. in duobus demum verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos.

at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci [*]( sermoni et voci, Halm : sermonis et ioci, AB. ) et tota interim causae conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua μεταφορὰ sic hoc schema faciat tropos ille contextus.