Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his fere luminibus illustrant orationem sententiae. orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.

est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio,

v7-9 p.368
et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;

et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.

haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: