Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.

sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus; quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.

atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia.