Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie.

sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et

  1. Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes.
v7-9 p.310
in illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant.

at ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, [*]( Per aera nare, Halm following Burmann: sperae sanare, G.: pennis remigare, A. ) licet hoc Vergilius id apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet.

quod aliquanto etiam [*]( aliquanto etiam, Regius : aliquando pentiam, AG: paene etiam Obrecht. ) magis de synecdoche dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior poetis quam oratoribus.

nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. maxime autem id orando valebit

v7-9 p.312
numerorum illa libertas. nam et Livius saepe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat; et contra Cicero ad Brutum, populo , inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur.

quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur:

  1. Arcades ad portas ruere.
mihi hanc figuram esse magis placet;

illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio:

  1. aspice , aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat.

nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, [*](the MSS. here inserts the words cuius vis est pro eo quod dicitur causam propter quam dicitur ponere ( the substitution of the cause for which we say a thing id place of the thing to which we refer ). the words are expunged by Spalding as a manifest gloss, so clumsily worded as to be barely intelligible, but intended to mean the substitution of cause for effect. ) sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab

v7-9 p.314
inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut
  1. Cererem corruptam undis,
et
  1. receptus
  2. terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
Quod fit retrorsum durius.

refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix;

at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:

  1. iam proximus ardet Ucalegon.
Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species.

huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium ;

v7-9 p.316
venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis.

illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum auctores,

  1. pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
et
  1. pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.

est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam , cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto [*]( immuto, early edd.: malta, MSS. ) ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi [*]( nisi added by Badius. ) pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia ,

quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua,

  1. divum pater atque hominum rex;
v7-9 p.318
et ex factis, quibus persona signatur,
  1. thalamo quae fixa reliquit
  2. impius .
Oratoribus etiamsi rarus eius rei,

nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,