Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma. de hoc in argumentis satis dictum est. non semper autem ad probationem adhibetur sed aliquando ad ornatum:

quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat;

et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio:

  1. tantae molis erat Romanam condere gentem!
facere enim probus adolescens periculose quam perpeti
v7-9 p.288
turpiter maluit.

est et, quod appellatur a novis noema qua voce omnis intellectus accipi potest; sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt, uerum intelligi volunt: ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim auditur ut depugnares.

vocatur aliquid et clausula; quae, si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: quare prius de vestro facto fateamini necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis. sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem.

turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit. inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti; neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae.

iam haec magis nova sententiarum genera. ex inopinato: ut dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu

v7-9 p.290
facere, quis tibi sic timere permisit? et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris, rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam fortiter feras. sunt et alio relata:

ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.