Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus. non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes.

verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.

nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam

v7-9 p.276
obvia voluntate non posset.

quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. nam quod illud corpus mente concipiam, cuius

  1. trunca manum pinus regit?
Quid?

cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea

  1. cursu palantes Troas agebat?
Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres? conchyliata peristromata et Cn. Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.

est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior.

v7-9 p.278
potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. nam , etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:

quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas? quid optabas ? Simile est hoc figurae, quam συναθροισμόν vocant; sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor Sextius. 28 Eadem fere est ratio minuendi. nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur. quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.

scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem

v7-9 p.280
valet; sed quia excedit [*]( excedit, B: excidit, A. ) hoc nomen in tropos, differenda est. quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, quae constat non propriis sed translatis . [*](Halm brackets quae translatis as a gloss. the sense is unsatisfactory, but no satisfactory correction seems possible. ) Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.

sententiam veteres, quod animo sensissent, vocaverunt. id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet; nam et iuraturi ex animo nostri sententia et gratulantes ex sententia dicimus. non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent; nam sensus corporis videbantur.

sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent. ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda. antiquissimae sunt,

quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci excedit, B: excidit, A.

v7-9 p.282
γνώμας appellant; utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis. est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut nihil est tam populare quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii, princeps, qui vult omnia scire, necesse habet multa ignoscere.

hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt; et est aliquando, non tamen semper. illud verius esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur; nonnumquam duplicem:

  1. obsequium amicos, veritas odium parit.

sunt etiam, qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem,

v7-9 p.284
admirationem, et cetera huiusmodi; per omnes enim figuras tractari potest. illud notabile ex diversis:
  1. mors misera non est, aditus ad mortem est miser.
Ac rectae quidem sunt tales:

  1. tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut
  1. usque adeone mori miserum est?
acrius hoc enim quam per se, mors misera non est. et translatione a communi ad proprium; nam, cum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit,
  1. servare potui; perdere an possim, rogas?
Vertit ad personam Cicero:

nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. ita , quae erant rerum, propria fecit hominis. in hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur,

v7-9 p.286
qui haec καθολικὰ vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur.

magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. quis enim ferat puerum aut adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo praecipiat?

enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma. de hoc in argumentis satis dictum est. non semper autem ad probationem adhibetur sed aliquando ad ornatum:

quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat;

et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio:

  1. tantae molis erat Romanam condere gentem!
facere enim probus adolescens periculose quam perpeti
v7-9 p.288
turpiter maluit.

est et, quod appellatur a novis noema qua voce omnis intellectus accipi potest; sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt, uerum intelligi volunt: ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim auditur ut depugnares.