Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos. iam sublimius illud pro Archia; saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera.

quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est. nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant. quorum utrumque in his

v7-9 p.254
est, quae me iuvene ubique cantari solebant, magnorum fluminum navigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est.

at omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις dicitur.

praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:

  1. inde lupi ceu
  2. raptores atra in nebula.
Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:
  1. ut , cum carceribus sese effudere quadrigae,
  2. addunt in spatia; et frustra retinacula tendens
  3. fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
Sed hae sunt sine antapodosi.

redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. dicit Cicero pro Murena, ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non

v7-9 p.256
potuerint, eos ad iuris studium devenire.

illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur. sunt et illae breves,

vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit. quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere. huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter.

ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. hoc male imitantes sequitur obscuritas.