Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero. an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?

ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.

interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: videbar videre alios intrantes, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam

v7-9 p.248
hesterna ex potatione oscitantes. humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium.

quid plus videret qui intrasset? sic et urbium captarum crescit miseratio. sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.

at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes;

tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores. licet enim haec omnia,

ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia. consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint veri similia; et licebit etiam falso adfingere quidquid

v7-9 p.250
fieri solet. continget eadem claritas etiam ex accidentibus:
  1. mihi frigidus horror
  2. membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
et
  1. et trepidae mares pressere ad pectora natos.
Atque huius summae, iudicio quidem meo,

virtutis facillima est via. naturam intueamur, hanc sequamur. omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.

praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

  1. inde lupi ceu
  2. raptores atra in nebula.
et
  1. avi similis, quae circum litora, circum
  2. piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Quo in genere id est praecipue custodiendum,