Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. at universum quidem optima simplicium creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus.

clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet.

quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud,

  1. caesa iungebant foedera porca,
fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. at quibusdam ratio manifesta est. risimus , et merito nuper poetam, qui dixerat
  1. praetextam in cista mures rosere camilli.
v7-9 p.222
At Vergilii miramur illud,

  1. saepe exiguus mus.
Nam epitheton [*]( Epitheton is followed by the words exiguus aptum, which are bracketed as a gloss by Christ. ) proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. imitatus est itaque utrumque Horatius,
  1. nascetur ridiculus mus.

nec augenda semper oratio sed summittenda nonnunquam est. vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. an , cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem destructum volebat, auxisse? et alibi, caput opponis, cum eo coruscans. [*]( coruscans, W. Freund: conificans, MSS. )

unde interim gratus fit iocis decor, [*]( gratus fit iocis decor, Christ : grati idiotis de quo, AG. ) qualis est ille apud M. Tullium pusio , qui cum maiore sorore cubitabat, et, Flavius , qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da patri panem; et in eodem, etiam canem pascis.

res quidem praecipue in scholis anceps et

v7-9 p.224
frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas. namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.

olli enim et quianam et moerus [*]( moerus, O. Ribbeck: mus, AG. ) et pone et pellacia [*]( pellacia, Ribbeck : pollicerent or policent, MSS. ) aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda. satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso [*]( quaiso, Gertz: quam, MSS. ) dicere? oppido quidem [*]( quidem, Halm : quam, MSS. ) usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.

aerumnosum[*]( aerumnosum, Zumpt : erumnas, AG. ) quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur quid horridum. reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, [*]( dicere inusitatum eat, Halm : dicendi versum ei, AG. ) prosapiam insulsum. quid multa? totus prope mutatus est sermo.

quaedam tamen adhuc vetera vetustate

v7-9 p.226
ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:
  1. Corinthiorum amator iste verborum,
  2. Thucydides Britannus, Atticae febris,
  3. tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit; [*]( al min et sil ut male elisit, Schenkl following Wagner: enim et spinet male illisit and the like, MSS. See Ausonius, Idiyll xii. Grammaticomnst 5. For sil Bücheler would read sphin. )
  4. ita omnia ista verba miscuit fratri.
Cimber hic fuit,

a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, germanum Cimber occidit. nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:

  1. et verba antiqui multum furate Catonis
  2. Crispe, Iugurthinae conditor historiae.

odiosa cura; nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius [*]( eius, Gesner : rei, AG. ) studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant. fingere , ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.

nostri autem in iungendo aut in derivando paulum

v7-9 p.228
aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an gradus eliminat in tragoedia dici oportuisset. at veteres ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem notae est exanimat.

at tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri. nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone sullaturit ab Asinio fimbriatum et figulatum .

multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio [*]( Verginio, Spalding : Sergio, MSS. ) Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens [*]( queens, halm: quae ens, MSS. ) et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus. quaedam tamen perdurant.

nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant [*]( vetabant, Halm : dubitabant, MSS. om, by A. ) mei praeceptores. favorem et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad Brutum eum , inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.

v7-9 p.230

et ad Appium Pulchrum, te , hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. nam ,

cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,

quando desiit licere? sed , si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: ut ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti. quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.