Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt

v7-9 p.200
eiusdem nominis, id unde cetera ducta sunt; ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est.

sicsoleae et turdi pisces et cetera. tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie nenia et tabernaculum ducis augurale. item , quod commune et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et venales novicios et Corinthia aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium. sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur.

at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius: ut Cato dixit, C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse; ut Virgilius deductum carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.