Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.

diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. [*]( aut impares. diversae , Christ : ut duae, AG. ) diversae , quibus etiam

v7-9 p.144
citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit. [*]( vir fortis petit, added by Christ: it is possible that no insertion is necessary, the heading Magistratus discedat being considered by Q. as sufficient indication of a familiar theme. ) vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. et in legem [*]( legem, added by Halm. ) magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.

similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio [*]( ponatur; contra gymnasio, added by Regius. ) ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.

impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. nam contra legem viri fortis, ut supra

v7-9 p.146
ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.

item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.

solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus [*]( dicit et patrons, added by Halm. ) negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

v7-9 p.148

duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.

sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium [*]( se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se rantis maritorium, A. ) dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut

v7-9 p.150
remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. an quod ante, et postea.

raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. an , quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. an , quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.

in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo , ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta

v7-9 p.152
optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest,

non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. [*]( et hoc, added by 2nd hand of A. ) qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere haec quaeruntur,

an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. in utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.