Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et [*]( obstat et, Halm : obstet, MSS. ) utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. [*]( aut impares. diversae , Christ : ut duae, AG. ) diversae , quibus etiam
similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio [*]( ponatur; contra gymnasio, added by Regius. ) ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.
impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. nam contra legem viri fortis, ut supra