Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praeterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate [*]( qualitate, added by Crist. ) quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.

sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim

v7-9 p.130
adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.

quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit:

stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur.

iudicium redditur, an reus causa sit mortis. in coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur.

illa quoque, quae ex numero

v7-9 p.132
ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.