Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae

v7-9 p.128
iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen plurimum est. ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium. quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat.

quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a [*]( a, Spalding : et, MSS. ) defendentis accusatio.

praeterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate [*]( qualitate, added by Crist. ) quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.

sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim

v7-9 p.130
adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.