Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. dementiae quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur.

et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est,

v7-9 p.124
diu roget et suadeat et novissime dementiam ration queratur obstare, non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos.

reus , quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.

sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. iniuriarum ; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.