Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

maximus autem usus rei approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae. quae tamen omnia, sicut rei ceteris, confirmat aequitas, nonnunquam et coniectura mentis. etymologia maxime rare est: quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus.

circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum

v7-9 p.98
quaeritur an addictus, quem lex servire, donec solverit, iubet, servus sit. altera pars finit ita, servus est, qui est iure rei servitute; altera, qui rei seruitute est eo iure, quo servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui servitutem servit. quae finitio, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est.

dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter rei transitu attigeram. servus , cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus; servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur: [*]( addictus consequetur, added by Regius. ) ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.

excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit. id enim agimus ut sit causae nostrae conveniens finitio. potentissima est autem rei ea qualitas, an amor insania. huc pertinebunt probationes, quas

v7-9 p.100
Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus; de quorum argumentorum natura dictum est.

breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est: quid igitur fugiebant? propter metum Quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema concedatis? sed similitudine quoque usus est, quae vis rei bello appellatur, ea rei otio non appellabitur?

sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit. illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.

iuvenes , qui convivere solebant, constituerunt, ut rei litore cenarent. unius , qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt. pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se.

dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis

v7-9 p.102
perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret.

contra , Non statim, per quem factum est, ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit.

nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt [*]( absunt, Teuffel: sunt, MSS. )homicidae praeter manum?

est interim certa finitio, de qua inter utramnque partem convenit: ut Cicero dicit, maiestas est rei imperii atque rei nominis populi Romani dignitate. quaeritur tamen, an maiestas minuta sit, ut rei causa

v7-9 p.104
Cornelii quaesitum est. sed hic etiamsi [*]( etiamsi, Christ : etiam simnilis, MSS. ) videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.

est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? haec et in suasoriis aliquando tractari solent,

ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.

item demonstratiuae partis omnia sunt in

v7-9 p.106
hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur [*]( igitur, early edd.: agitur, A: egrum, G. ) genus causae aut simplex aut comparativum. illic , quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.

iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem.

hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. adiiciunt et id, quod sit par. verum [*]( sit par. verum , Regius : sit pusum, MSS. ) id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem

v7-9 p.108
condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.

alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. in quo genere fortissimum est,

si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor.

est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse

v7-9 p.110
nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest.