Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. cogitabam , quid primum petitor diceret. id aut confessum erat aut controversum.

si confessum, non poterat ibi esse quaestio. transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat. ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur. id tale est: occidisti hominem; Occidi.

convenit ; transeo. rationem reddere debet reus, quare occiderit. adulterum , inquit, cum adultera occidere licet. legem esse certum est. tertium iam aliquid videndum est, ex quo pugna consistat. non fuerunt adulteri; Fuerunt: quaestio; de facto ambigitur, coniectura est.

interim et hoc tertium confessum est adulteros fuisse sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; exul enim eras, aut ignominiosus. de iure quaeritur. at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est.

v7-9 p.10
si explorandum est, ubi controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quaestionem faciat. [*]( quid faciat, Happel : quae facit, AG. ) Intentio simplex, occidit Saturninum Rabirius;