Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat; quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre. faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.

nonnunquam , si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. quid enim, cum respondere non possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit?