Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.

in qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.

omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt. nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur; est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum. id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset. nam quod fideliter firmum

v4-6 p.510
est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.

illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt. nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est. nocet etiam diu pugnare in iis quae obtinere non possis.

nam , ubi vinci necesse est, expedit cedere; quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae. nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.

dum stat acies, multi res consilii atque artis est, ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta. instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.

expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod apprehendens maius aliquid cogatur dimittere; duas interim res

v4-6 p.512
proponere quarum utramlibet male sit electurus; quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus.

est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat; quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur. et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre. faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.

nonnunquam , si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. quid enim, cum respondere non possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit?

in plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum. exercitatio vero huius rei longe facilior. nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri; quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.

ne illud quidem ignorare

v4-6 p.514
advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur. illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.