Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica. vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate

v4-6 p.202
caeli trahunt, sane ita appellentur.

nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.

nunc de argumentis. hoc enim nomine complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεις, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit. nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur); alterum, quo sententiam cum ratione;

tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc parum convenit. sunt enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.

hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus

v4-6 p.204
concluderetur; quod sane non utique ab oratore desideratur.

epichirema Valgius aggressionem vocat; verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.

aliis videtur non destinata vel inchoata, sed perfecta probatio hoc nomen accipere, ultima specie; ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.