Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.

id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti locum venerimus. ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.

et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.

qui voluntarium producit, scire quid is dicturus

v4-6 p.174
sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans,

ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. in iis quoque adhuc,

qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.