Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur; si aut is in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus; si tempora non congruunt; si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. inspectio etiam ipsa saepe falsum deprehendit.

iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur. offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.

qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur,

v4-6 p.166
ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.

qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.