Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae; vix autem ulla est per omnia alteri similis. si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid [*]( videndum quid, Victor : inveniendum quod, MSS. ) causae postea accesserit. quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent.