Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam,

v4-6 p.278
gratia Galbam.

maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua mann sororem esse interfectam fateretur. minus maioris: occidi , occidi, non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset ) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.

dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio videbantur facta, subvertit; contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo

v4-6 p.280
accusante, traducere equum passus esset; quae, quia erant longiora, non suis verbis exposui.

breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est:

  1. at non ille, satum quo te mentiris, Achilles
  2. talis in hoste fuit Priamo.

quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.