Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum Thebas evertisset Alexander, inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur. has , quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos. apud Amphictyonas agitur. centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.

lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet. constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit?

quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum; sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.

inveniendum contra

v4-6 p.264
est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. dicamus inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere.

hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio);