Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit. nam est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.

nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora; deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam partitio inventa est.

v4-6 p.150

et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo. non enim, quid dicamus, sed de quo dicturi simus ostendimus.

obtinendum etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit. superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.

partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. in eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos; in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adversae. pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.