Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus,

v4-6 p.128
Proserpinae raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.

Παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.

nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae [*]( et quae, Spailding: atque ea, MSS. ) maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.

sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. innumerabilia sunt haec,

v4-6 p.130
quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.

unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. sed nunc de priore loquimur. ea non semper uti necesse est.

aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices;

v4-6 p.132
insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.

nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.

item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint. lex aperte scripta est ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest, nisi ut te puniri oporteat? haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.

sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod

v4-6 p.134
moratus sit, quod munera acceperit.

recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.

multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.