Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet.

et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.

illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem. sunt

v4-6 p.84
qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.

neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum.

nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.

et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. et sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere. sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.

neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda,

v4-6 p.86
sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.

distinguamus igitur genera causarum. namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est.

virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur. ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit. verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.

quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet

v4-6 p.88
id defendere, cuius poenam non recusamus.

interim quasi damnemus ipsi: vis te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia. nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.

contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.