Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.

neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. at nunc,

velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur. verum haec omittamus, ne minus

v4-6 p.72
gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.

brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.

solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam. in portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus. nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi. et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur. quare ,

cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adolescentiam perduxi. ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.

nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat. nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim

v4-6 p.74
haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.

non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.

quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.

quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.

neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa

v4-6 p.76
rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.

ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.