Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque enim accusator tantum hoc

v4-6 p.56
dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat. ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.

his subtexitur argumentatio. sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis.

an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit,

non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. nihil

v4-6 p.58
enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit.

illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis,

ut pro Rabirio Postumo: nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.

ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.

v4-6 p.60

ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.

neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat. quare , etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.

interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant. in quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut meministi , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari. sed quid ego diutius, cum tu optime noris?

illud quale sit, tu scias, et his similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.

alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui

v4-6 p.62
opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.