Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.

quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.

neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso

v4-6 p.118
genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.

effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur.

at hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet. pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam. ita , quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.

est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. ceterum , qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.

initium narrationis quidam utique faciendum a

v4-6 p.120
persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim. hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.

sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps;

interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.