Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.

nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae [*](cp. VII. ii. 4 and 26. ) heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.

v4-6 p.12
Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem.

sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.

ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est. nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. multum agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus. nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.

degustanda tamen haec prooemio, non consumenda. adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet. nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.

neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. hoc enim oratoris est, illa causae.

iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen

v4-6 p.14
parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.

mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit. accidit autem interim hoc quoque,