Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.

nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;

sive, quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.

cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud

v4-6 p.8
principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.

causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.

benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus. sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.

nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet. quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus

v4-6 p.10
faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.