Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus. quos secutus

v1-3 p.484
videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit.

extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. in contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria.

adfectus ut quae maxime postulat. na M et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi. nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.

valet autem in consiliis auctoritas plurimum. nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. in iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est qui neget secundum mores dari.

v1-3 p.486
Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.

quin et Cicero in hac maxime parte versatur. ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.

nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera. quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.

rem , de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.