Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. ceterum , cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in

v1-3 p.514
senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.

nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio. his adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt.

nam proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit? partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio.

ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum. quae est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?

egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo,

v1-3 p.516
locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?