Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit. magis est varia laus hominum.

nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum. ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis.

illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.

ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. nam et pulchritudinem interim roburque

v1-3 p.470
prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.