Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:

in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.

quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, vel

v1-3 p.458
eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia:

testamenta legibus facta rata sint. intestatorum parentium liberi heredes sint. abdicatus ne quid de bonis patris capiat. nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus tantum civis. in adoptionem dare liceat. in adoptionem dato redire in familiam liceat, si paler naturalis sine liberis decesserit.