Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt; nobis quartus eius locus maxime placet. non enim tantum inventa tenere, ut

v1-3 p.388
disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus. hac enim omnia, quaecunque in orationem collata sunt, continentur.

fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse existimarent sed opera oratoris; eius enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera.

quod si accipimus, nihil arti relinquemus. nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia; vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest.