Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures

v1-3 p.530
quaestiones et plures iudicationes.

quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est. [*]( causa est recessum est a quaestione quae erat et hic constituta quaestio iudicatio et, A: causa est recessum et a quaestione quae erat hic constituta quaestio ubi iudicatio est, B. The reading and meaning are very uncertain. )

paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;

at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem [*]( idem, added by Regius. ) esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit.

hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod

v1-3 p.532
Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit. iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere.

quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.

haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit.

neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus

v1-3 p.534
usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat; quae omnia idem sunt. nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est.

sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus.

nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.

Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. his plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus.

v1-3 p.536
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita,

verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.

perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.

cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.

quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in iis

v4-6 p.4
videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?

quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur,

mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.

cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.

de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic

v4-6 p.6
quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.