Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

his inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest.

in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit,

quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.

hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur.

v1-3 p.524
κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.

quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.