Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit.

adiecerunt quidam numero mutuam accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet succedere hanc quoque comparativo generi existimantibus, cui similis erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime. id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud. cui et petitionum condicio par est.

cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum, quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur; unde sunt status.

v1-3 p.522

his inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest.

in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit,

quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.

hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur.

v1-3 p.524
κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.

quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.

causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.

sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicationes, an

v1-3 p.526
illo tempore, an illo loco licuerit occidere.

sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.

συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem ) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.

causa facti non in omnes controversias cadit. nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.

nam in coniectura est quaestio ex illo factum , non factum an factum sit. ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. at in qualitate, matrem Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio. quando ergo? ilia patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio.

v1-3 p.528
Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint.

utuntur alii et talibus exemplis: qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic.

vel , ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit.

alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.

iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures

v1-3 p.530
quaestiones et plures iudicationes.

quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est. [*]( causa est recessum est a quaestione quae erat et hic constituta quaestio iudicatio et, A: causa est recessum et a quaestione quae erat hic constituta quaestio ubi iudicatio est, B. The reading and meaning are very uncertain. )