Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.

illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.

est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent

v1-3 p.374
scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.