Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. secuti minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.

praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius; post quem tacere

v1-3 p.380
modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset.

scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil paler (Gallio; accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius, Plinius, Tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo; sed parco nominibus viventium; ueniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.

non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.