Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.

hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece Atticus. nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.